- MANSARIUS
- MANSARIUSin Capitularibus Caroli C. tit. 42. apud Aimoinum l. 5. c. 35. et Alios, dicitur qui mansum ingenuilem (quô nomine ea agri portio veniebat, quae ab ingenuish. e. liberae conditionis hominibus, qui servilibus. oneribus obnoxii non erant) aut servilem (qui a servis, sub censu graviori, Domino praestando aliisque conditionibus) excolebat et certum censum aut aunuam pensionem, domino praedii ac fundi praestabat: quod secus erat in Dominicis et Indominicatis mansis, qui sine Mansario erant, propterea quod non elocarentur, sed ab ipsis dominis colerentur. Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi de aliis quoque Mansi generibus, Ecclesiastico inprimis, complura insigni labore congessit,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.